Capitulum Quīntum – cases color-coded

nominative – subject, predicate nominative

accusative – direct object of transitive verb

genitive – possession: of,  -'s, their, his, her, theirs, its

ablative – after prepositions in, cum, sine, ab, ex

Ecce vīlla et hortus Iūliī.  Iūlius in magnā vīllā habitat.  Pater et māter et trēs līberī in vīllā habitant.  Iūlius et Aemilia trēs līberōs habent: duōs fīliōs et ūnam fīliam – nōn duās fīliās.

In vīllā multī servī habitant.  Dominus eōrum est Iūlius: is multōs servōs habet.  Ancillae quoque multae in vīllā habitant.  Domina eārum est Aemilia: ea multās ancillās habet.

Iūlius in vīllā suā habitat cum magnā familiā.  Pater et māter habitant cum Mārcō et Quīntō et Iūliā.  Iūlius et Aemilia in vīllā habitant cum līberīs et servīs et ancillīs.

Vīlla Iūliī in magnō hortō est.  In Italiā sunt multae vīllae cum magnīs hortīs.  In hortīs sunt rosae et līlia.  Iūlius multās rosās et multa līlia in hortō suō habet.  Hortus Iūliī pulcher est, quia in sunt multae et pulchrae rosae līliaque.

Aemilia fēmina pulchra est.  Syra nōn est fēmina pulchra, neque pulcher est nāsus eius, sed foedus est.  Syra, quae bona ancilla est, nāsum magnum et foedum habet.  Iūlius est vir Aemiliae, fēminae pulchrae.  Iūlius Aemiliam amat, quia ea pulchra et bona fēmina est.  Aemilia Iūlium virum suum amat et cum habitat.  Pater et māter līberōs suōs amant.  Iūlius nōn sōlus, sed cum Aemiliā et cum magnā familiā in vīllā habitat.

In vīllā sunt duo ōstia: ōstium magnum et ōstium parvum.  Vīlla duo ōstia et multās fenestrās habet.

In vīllā Iuliī magnum ātrium est cum impluviō.  Quid est in impluviuō? In est aqua.  In ātriō nūllae fenestrae sunt.

Etiam peristylum magnum et pulchrum in villā est.  ʻPeristylum" est vocābulum Graecum  In vīllīs Graecīs et Rōmānīs magna et pulchra peristyla sunt.  Estne impluvium in peristylō?  Id nōn in peristylō, sed in ātriō est.  In peristylō parvus hortus est.

In vīlla sunt multa cubicula.  Quīntus in cubiculō parvō dormit.  Estne magnum cubiculum Mārcī?  Id quoque parvum est.  Iūlius et Aemilia in cubiculō magnō dormiunt.  Ubi dormiunt servī?  quoque in cubiculīs dormiunt.  Suntne magna eōrum cubicula?  Ea nōn magna sunt, et multī servī in ūnō cubiculō dormiunt.  Etiam ancillae multae in ūnō cubiculō dormiunt, neque eae magna cubicula habent.

Aemilia in peristylō est.  Estne sōla? Aemilia sōla nōn est: līberī cum in peristylō adsunt.  Iulius abest.  Aemilia sine virō suō Iuliō in vīllā est.  Ubi est Iūlius?  In oppidō Tūsculō est sine Aemiliā, sed cum servīs quattuor.